Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 2: Versus 12

Et responso accepto.Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Haec responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit:Ego sum via, veritas, et vita.Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Aegyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad praemium, et vita doctrinae praeparanda est ad eundum.Per aliam viam,etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo.LEO.Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.
(* Traductions européennes)